dans ce texte de Tacite, extrait des Annales, on trouve la forme gauloise :
"[14,31] Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod contra uertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per seruos uelut capta uastarentur. iam primum uxor eius Boudicca uerberibus adfecta et filiae stupro uiolatae sunt; praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, auitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur. qua contumelia et metu grauiorum, quando in formam prouinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinouantibus et qui alii nondum seruitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in ueteranos odio. quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captiuos, seruos appellando, fouentibus impotentiam ueteranorum militibus similitudine uitae et spe eiusdem licentiae. ad hoc templum diuo Claudio constitutum quasi arx aeternae dominationibus adspiciebatur, delectique sacerdotes specie religionis omnes fortunas effundebant. nec arduum uidebatur exscindere coloniam nullis munimentis saeptam; quod ducibus nostris parum prouisum erat, dum amoenitati prius quam usui consulitur. ..."